라틴어 문장 검색

Vox ’emûnah tam Dei fidelitatem, quam hominis fidem significare potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:5)
Hic est Deus quemIsaias « Deum Amen » (Is 65,16) bis infra vocat, inconcussum fidelitatis erga foedus fundamentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:12)
Propheta ad Domini vias intellegendas cohortatur, in Dei fidelitate sapientiae consilium reperiens quae saecula moderatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:16)
Hanc ob rem porro in Sacris Scripturis veritas et fidelitas insimul procedunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:4)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
Ipsa fidelitate nititur testium a Domino ad huiusmodi munus electorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:4)
Itaque suam per fidem Sara mater facta est, in Dei fidelitate eiusque repromissione confidens (cfr Heb 11,11).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:8)
Ipsa magnam detegere sinit vocationem, vocationem nempe ad amorem, et certiores facit hunc amorem credibilem esse, et operae pretium esse ut eidem commendetur, quoniam fundamentum eius invenitur in Dei fidelitate, quae fortior est qualibet nostra infirmitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:9)
omne opus egregium, per quod sollertia pollens emicat, ingenii est aut roboris:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3177)
talis nostrorum sollertia centiplicatos agrorum rediget fructus, quibus acrius instat, nec metuit ne congestum populetur acervum curculio vel nigra cavis formica recondat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2363)
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)
ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:6)
Hoc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장7)
Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 24:6)
cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION