라틴어 문장 검색

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem consiliumque morantur agendi naviter id quod aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit, restat ut his ego me ipse regam solerque elementis, non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 113)
os tenerum pueri balbumque poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, mox etiam pectus praeceptis format amicis, asperitatis et invidiae corrector et irae, recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum, castis cum pueris ignara puella mariti disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 149)
insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me solatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.25)
me silva cavosque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:25)
ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 2:1)
si vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 8:4)
nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 347:2)
plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 22:3)
scilicet minime hoc patri obici solere;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:4)
Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 17:1)
Huius facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus ;
(세네카, 행복론, Liber II 7:2)
Hunc promereor, illi reddo ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 123:3)
animum dolentis nostra solatur fides pietasque frustra:
(세네카, 옥타비아 1:14)
Solatur iste nostra, non relevat mala.
(세네카, 옥타비아 3:24)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION