라틴어 문장 검색

primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:2)
equidem etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 7:12)
et, si intellegis non me 'dicto' Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellandast in acerbissima iniuria remissio animi ac dis solutio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 12:3)
) Parisinus Regius 6332, iam anno 1623 ab anonymo quo- dam adhibitus, cuius collatio in bibliothecam universitatis Haunianae pervenit (Tregder in ed.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말94)
ex quo ipsam aegritudinem λύπην Chrysippus quasi solutionem totius hominis appellatam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:2)
Ex Mechanica postulatur horum solutio, in Geometria docetur solutorum usus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:15)
Methodo haud multum dissimili hujus problematis solutionem tradit Clarissimus Geometra De la Hire, Conicorum suorum Lib. VIII. Prop. XXV.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 38:1)
Inservit autem hoc Lemma solutioni difficiliorum Problematum, transmutando figuras propositas in simpliciores.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:3)
Postquam autem Problema solvitur in figura nova, si per inversas operationes transmutetur haec figura in figuram primam, habebitur Solutio quaesita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:6)
Utile est etiam hoc Lemma in solutione Solidorum problematum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 69:1)
Nam attractionem in accessu attracti corpusculi ad hujusmodi Sphaeram trahentem augeri in infinitum, constat per solutionem Problematis XLI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 6:1)
Unde obiter patet usus non contemnendus harum Serierum in solutione Problematum, quae pendent a Tangentibus & curvatura Curvarum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 70:15)
Ad hujus Problematis solutionem requiritur computatio multiplex, quae facilius exemplis quàm praeceptis addiscitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 32:1)
Problema hocce longe difficillimum multimodè aggressus, composui Problemata quaedam in Libro primo quae ad ejus solutionem spectant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 3:1)
Postea solutionem sequentem paulò simpliciorem excogitavi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION