라틴어 문장 검색

sapientes enim consiliarii ex rationibus certis suadent aliquid utiliter esse faciendum, quod tamen inferiores propter adversos casis obviantes dissuadent, et tunc solvitur lex consilii sapientum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:4)
(3) Ad tertium dicendum, quod licet fortiora sint superioria quam inferioria, tamen ex impotentia inferiorum contingit, quod non omnia possunt assequi superiorum effectus, et quoad hoc ex parte ipsorum solvitur vinculum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 12:1)
Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Solvimur enim hoc nexu animae et corporis, cum recedimus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:4)
Solutio autem ista quid aliud autem agit, nisi ut corpus resolvatur et quiescat:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:26)
Imitatur igitur mortem qui se a communione carnis hujus abducit, atque illis vinculis solvit, de quibus tibi dicit Dominus per Esaiam:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:23)
Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem circumscriptionem iniquam dirumpe (Esai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:24)
anima absolvitur, corpus resolvitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:18)
quod resolvitur in terram suam, nihil sentit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:20)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Sicut enim nix calorem non recipit, nam statim solvitur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:6)
Laqueum solvit hoc dicto.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:7)
Votum est autem postulatio bonorum a Deo cum solvendi muneris promissione.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:11)
Si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces Deum esse supra omnia, et immemor esse non poteris, ut ei reverentiam debitam solvas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:6)
otiosus et negligens, morae poenam Aegypti soluturus excidio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION