라틴어 문장 검색

Sexaginta etiam millia byzantinorum illi dare spopondit, de quibus conventionem solidorum militibus suis solvens, terram potenter adversus Turcorum incursus retineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:9)
si autem in lege et ritu gentilitatis perstiterimus, foedus tamen, quod ad invicem habuerimus, minime rumpetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:7)
Et sic firmata inter me et traditorem haec est conventio sub fidei illius alligatione, quod nequaquam solvi aut mutari possit, sed in quacunque hora monuero, una ex turribus, quae ducit in civitatem et in qua idem traditor habitat, in manum meam reddatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:4)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:12)
obsidio solvitur, sed per insidias quidam de Christianis occiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 21:3)
sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:4)
- Obsidio ab Archas solvitur, principes procul ab urbe Tripolis figunt tentoria;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 73:3)
Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati ejus Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae adversus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam civitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:3)
Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:3)
Sic vero ipsum praefatum templum ad exsequendos ritus sui erroris summa reverentia et custodia venerantes, soli etiam Dominici sepulcri templo, ejusque cultoribus Christianis parcebant, propter tributa, quae ex [0550B] oblatione fidelium as idue eis solvebantur, una cum ecclesia S. Mariae ad Latinos, quae etiam tributaria erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:3)
- Boemundus, nolens obsidionem solvere, deseritur ab omnibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 115:3)
Alii fractis [0570B] cervicibus et collo, alii semiputatis cruribus eorum aut brachiis, quidam ruptis visceribus ab intolerabili massa lignorum, nec ulla ope liberandi, una cum lignis in favillam et cineres redacti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:7)
Qui nihil de rebus fratris ejus se habere testati sunt, sed eas in eleemosynas pauperum et solvendis debitis esse dispersas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:2)
- Urbem Ascalonem obsidens, post aliquot dies infecto negotio obsidionem solvit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 76:3)
Principes igitur Christianorum, qui convenerant, post dies paucos recordati confratris et principis Christiani, eumque sic indiscussum [0624B] a Tankrado in vinculis teneri, obnixe precati sunt ut in nomine Christi tam magnificum principem solveret ac suis restitueret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION