라틴어 문장 검색

Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장19)
Horum igitur si differentias colligamus et ad se invicem comparemus, epitrita proportio colligetur, unde diatessaron symphonia resonabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 3:2)
Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli iusserat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 60장4)
Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장3)
Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장12)
Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 2:4)
Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 3:5)
reginam resonant Othrys et Ossa Thetim.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)
epulisque iam repleto resonet Quirite Thybris dominique laeta votis aurea septemgeminas Roma coronet arces.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:4)
Celerina per omnes Italiae canitur montes omnisque maritum Palladium resonabat ager.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae16)
Oceani summo circumfluus aequore lucus trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis sollicitatur equis vicinaque verbera sentit umida roranti resonant cum limina curru, unde rubet ventura dies longeque coruscis nox adflata rotis refugo pallescit amictu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix1)
accepit sonitus curvis Tiberinus in antris ima valle sedens.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:100)
Arcadiae saltum vastabat dentibus unum saevus aper, tuque o compressa matre rebellans non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas, solaque fulmineo resonabat Creta iuvenco Lernaeamque virens obsederat hydra paludem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:148)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION