라틴어 문장 검색

" Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:4)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.4)
Amissis duobus liberis sacrilega sibi uidebatur quod uiuebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.12)
Ago causam legum, ne carnificem quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.28)
Ita putabas te, sacrilega, secreto mori posse?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.43)
Si crimen quaeritis, factum est sacrilegium, si sacrilegum, fatetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.45)
Sacrilego manus praecidantur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.1)
perfecto Ioue Elii Fidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus reddunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.3)
Sacrilegi uos estis qui praecidistis consecratas manus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.9)
Non pudet uos Iouem debere sacrilego?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.16)
non est sacrilegus sacerdos qui deorum inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.34)
sontibus parent boni.
(세네카, Hercules Furens 3:23)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
bella si metuis pati, utrumque regno pelle, cur sontes duos distinguis?
(세네카, 메데아 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION