라틴어 문장 검색

Crescere itemque dies licet et tabescere noctes, et minui luces, cum sumant augmina noctis, aut quia sol idem sub terras atque superne imparibus currens amfractibus aetheris oras partit et in partis non aequas dividit orbem, et quod ab alterutra detraxit parte, reponit eius in adversa tanto plus parte relatus, donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:1)
Nec signare solum aut partiri limite campum Fas erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 3:2)
Sic factum est ut alii triginta et unum alii undetriginta sortirentur dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 6:3)
sortiamurque, si videtur, ut per ordinem unusquisque proponat quam solvendam aestimet quaestionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 1:4)
contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:7)
Ideo ne corpus earum frigus horreat facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 12:3)
Partiri non potes orbem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:81)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
At ipse retro flexus ad pedum turbam Inter catellas anserum exta lambentis Partitur apri glandulas palaestritis Et concubino turturum natis donat;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII7)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Tunc largas partitus opes a luce recessit Seque mori post hoc credidit ille senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII3)
Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis, Nunc dat spectatas tessera larga feras, Nunc implere sinus securos gaudet et absens Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII7)
iure ergo hanc diligit Iuno et vult orbis regna sortiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 143)
e contrario quicum partiri curas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 376)
consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 675)

SEARCH

MENU NAVIGATION