라틴어 문장 검색

atque ibi defunctus fatale praesagium implevit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장6)
Ituraeique et Iudaei defunctis regibus Sohaemo atque Agrippa provinciae Syriae additi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장2)
numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장5)
additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장13)
defunctaque virgo Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장6)
quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장5)
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:4)
at nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petissem incusaturus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 4:1)
Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장12)
Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 1:1)
percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:1)
duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro contione laudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:2)
'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 2:2)
utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:2)
hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION