라틴어 문장 검색

Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:1)
Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:3)
Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:1)
si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 13:4)
deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:5)
Sequenti triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 4:1)
Atque id ipsum si concedatur,vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:1)
Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere parteseae columbarii carent stercore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:1)
Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:4)
per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:2)
Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
vel si nec haec suppetent, ligno cavaearboris aut in tabulas desectae fabricabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:5)
sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte impressi desecentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:4)
sed Tacfarinas perculsis Numidis et obsidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac rursum in terga remeans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 21장5)
neque spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinae impenetrabili.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION