라틴어 문장 검색

"Qui iustis sanctisque viris,Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 16:6)
"Qui iustissanctisque viris, Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:8)
et ideo germanae habentur, quod uno fundantur utero:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:8)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
Plerique inter epulas fudere animas, et mensas proprio replevere sanguine.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:12)
Neque rursus sola virilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:6)
ut nos levitas faceret adhaerere Deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in Dei possessione numerari, sicut scriptum est:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:20)
Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:5)
Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:11)
ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque de principali nostro fundat se per artus singulos.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:5)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)
quia sicut sanguis effusus in terram, hac atque illac spargitur, ita impiorum anima corporeae fragilitatis more solvatur (Job.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:4)
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans, funditur in Parthenium mare, Gnaeus superato Tigrane, regnis Armeniorum abstractas, dicioni Romanae coniunxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 10:1)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION