라틴어 문장 검색

et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Quod ait speciose transmittunt pro transeunt, sic et Lucretius in secundo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:2)
veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
In primo speciosis magis quam veris, ut docebitur, exemplis paene nos Disarii nostri cepit ingenium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:1)
veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut Dardanius caput ecce puer detectus honestum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2894)
sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
interea ad templum cum Diomedes auxilio Minervae plurimos Troianorum fudisset, Helenus, Priami filius, vates monuit, ut Minervae numen exoraretur, et cum precibus deae ponerent vestem quam regina speciosissimam habebat, id est peplum, unde post Minervae palla peplum appellata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4793)
et est speciosa translatio, quotiens rei mobilis ad inmobilem, vel e contra transfertur officium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3004)
est autem speciosa elocutio 'pergit in lacrimas'. precando 'precando' cantando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4132)
lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius o lacrimo gaudio, quod et congruit puero propter victoriam inopinatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3431)
dictis divinum adspirat amorem id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3731)
Attis, puer speciosus, cum matris magnae praeesset sacris, a rege civitatis suae adamatus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1152)
ferrumque armare veneno speciose dictum 'armabat ferrum', quo nos armare consuevimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7701)
fratris de corpore rapto si diceret 'fratrum de corpore', speciosius esset:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3421)

SEARCH

MENU NAVIGATION