라틴어 문장 검색

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:1)
Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:3)
Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius ire parat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:1)
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:8)
praeceps aerii specula de montis in undas deferar;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS47)
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, temporibusque parem diversis quattuor annum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:1)
Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:6)
nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, cui videlicet speculanti iter suum cognitum esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장8)
Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장1)
Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:6)
Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:5)
Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:3)
Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:4)
Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.
(세네카, 행복론, Liber IV 95:5)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION