라틴어 문장 검색

Quomodo ipsam falsitatem quadam probabilitatis hypocrisi palliant, ut per exemplorum imagines, hominum animos moriginationis incude sigillent?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:6)
Tunc ego miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 29:1)
Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:18)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo fere coegerat aspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:3)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:6)
Post haec, illa epistolam sigillari signaculo consignatam, in quo nomen imaginemque Naturae peritia artificialis exsculpserat, legato tradidit delegandam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:13)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
Qui, quamvis umbratili credulitatis deceptus imagine, meis se credat commilitare comitiis, hominesque histrionali prodigalitatis figuratione decepti, in eo Largitatis odorent vestigia, tamen a nostrae amicationis beneficio longa relegatione suspenditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:23)
in quibus, rerum imagines momentanee viventes, toties exspirabant, ut a nostrae cognitionis laberentur indagine.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:6)
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Tunc Genius post vulgaris vestimenti depositionem sacerdotalis indumenti ornamentis celebrioribus infulatus, sub hac verborum imagine, praetaxatam excommunicationis seriem a penetralibus [0481C] mentis forinsecus evocavit, hoc locutionis praecedente curriculo:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:1)
Hujus imaginariae visionis subtracto speculo, me ab exstasi excitatum in somno, prior mysticae apparitionis dereliquit aspectus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION