라틴어 문장 검색

Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:10)
at impossibile est ut aer unquam consistat, aut exuat fluorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:6)
Etenim iniuria allata legem tantummodo violat, at reposita legem auctoritate sua plane spoliat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:3)
Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, vel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:5)
Porro cum discordiae, et duellae, et factiones palam et audacter se ostentant, indicio est reverentiam erga principem exui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:2)
Rursus, persona cuiusque multa habet coniuncta quae exuere non potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:17)
Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:11)
Militem autem deligere qui ambitione vacet perinde est acsi calcaribus eum spolies.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:4)
Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:20)
Sic canis inbellis spoliatur tegmine pellis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:13)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장1)
Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
(불가타 성경, 요엘서, 1장7)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION