라틴어 문장 검색

nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo - mea eris sponsa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4126)
Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 188)
Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom et quasi pro derelicta:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 422)
UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].2)
cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:2)
Sponsa dicata Deo bis sex regnauerat annis, Inque monasterio est sponsa dicata Deo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:17)
ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis,praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 704:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION