라틴어 문장 검색

Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:4)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:3)
Integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra, sive per Syrtis iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 221)
nam vaga per veterem dilapso flamma culinam volcano summum properabat lambere tectum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:26)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
veniet invisum Scelus suumque lambens sanguinem Impietas ferox Errorque et in se semper armatus Furor - hoc hoc ministro noster utatur dolor.
(세네카, Hercules Furens 1:48)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
sterilis profundi vastitas squalet soli et foeda tellus torpet aeterno situ.
(세네카, Hercules Furens 10:24)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
cumque iam voltum minax appeteret ignis, lamberent flammae caput, * [non pressit oculos, sed quid hoc?
(세네카, Hercules Oetaeus 25:37)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
ater favilla squalet Iliaca dies.
(세네카, Troades 22:1)
Et iusserant medici libram masse temperare cum pigmentis et aromatibus et çucharo et ponere super vulnus et stare tota nocte, donec lamberet vulnus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 10. Quarti sapientis prima historia: Panes 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION