라틴어 문장 검색

Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장1)
At illi intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum subito se ex statione pro castris collocati,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 15장3)
Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis succederent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 16장4)
Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 33장1)
Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장3)
Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장6)
Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 38장3)
Reversus ille eventus belli non ignorans unum, quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu locum relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 42장1)
Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 69장7)
Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque accidit diuturnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장1)
nostrique detrimento admonentur diligentius exploratis locis stationes disponere ac moderatius cedentem insequi hostem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장7)
Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장3)
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno vinceret;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:221)
iam nuptae trepidat sollicitus pudor, iam produnt lacrimas flammea simplices.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:2)
omina non audet genetrix tam magna fateri successusque suos arcani conscia voti spe trepidante tegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae48)

SEARCH

MENU NAVIGATION