라틴어 문장 검색

postremo, quid vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장7)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장12)
et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장11)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장3)
nam si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장4)
sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
sic ad legiones perventum, quae amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo auxilio fortuna pugnae mutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장9)
quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex manubiali pecunia sternendas distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:4)
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 2:1)
alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:1)
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 13:1)
quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut rursus ad surgendum coniti non possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 15:3)
Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION