라틴어 문장 검색

Mane piger stertis.
(페르시우스, 풍자, satire 567)
Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:8)
recutitus est et stertit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:17)
' Audito voluptatis pretio puer stertere coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:6)
Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:2)
An tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:19)
Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit, Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta12)
Ubi illuxit, ipse circa verticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:6)
Hunc quoque tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 13:4)
Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, Inposita gremio stertere fronte potes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 220)
plumis in avem mutata vocatur ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:4)
“Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 92:15)
peccata, ceu nox horrida, cogunt iacere ac stertere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum11)
nam si licenter diffluens potu et cibo ieiuna rite membra non coerceas, sequitur frequenti marcida oblectamine scintilla mentis ut tepescat nobilis, animusque pigris stertat in praecordiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium4)
sanguinis humani spectacula publicus edit consensus legesque iubent venale parari supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis morsibus oblectent hilarem de funere plebem, mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi percensere piget, quae veri oblita Tonantis humanum miseris volvunt erroribus aevum, nemo animum summi memorem genitoris in altum excitat, ad caelum mittit suspiria nemo, nec recolens apicem solii natalis ad ipsum respicit auctorem, nec spem super aera librat, sed mentem gravidis contentam stertere curis indigno subdit domino perituraque pronus diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1101)

SEARCH

MENU NAVIGATION