라틴어 문장 검색

cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
ita enim probanda atque improbanda discernet, si stilo facultas continget, auditione indicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 26:2)
at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:1)
narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:2)
primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:1)
quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 297:2)
at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 60:2)
sedulo imitor , ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 60:3)
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:2)
in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:2)
sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se , adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 167:1)
neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 172:5)
diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 179:1)
nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 181:1)
neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION