라틴어 문장 검색

peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권27)
ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, expers conubii et timide positura sororem, lumine demisso pueri Iovis oscula libat simplex et nondum furtis offensa mariti, hoc tunc Argolicae sanctum velamine matres induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권28)
nihil illa diu, sed in ora mariti deicit inque suos pariter velamina vultus, capta metu subito paulumque oblita doloris, hoc magis increpitans suspecta silentia perstat Antigone, comitemque premens ipsamque;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권173)
siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:3)
ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbae abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:4)
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 641)
legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo - lanae velamen est - audi, Iuppiter, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:1)
itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장27)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION