라틴어 문장 검색

postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, vincere te Romanos nihilo magis in se quam in Romanos valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 172:10)
postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, 'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in Romanos valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 172:10)
misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 6:2)
noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 10:9)
sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 1:6)
quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 3:5)
Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:2)
quod velle efficere non mediocris insania est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:4)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:5)
composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 2:2)
Quarti de stultorum insania loci pauca tantum verba supersunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:8)
huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera generis eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 15장 1:1)
cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentia vinolentia insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:1)
Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION