라틴어 문장 검색

Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:1)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius modi casuum implevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장3)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
immensum id spatium, obstructae strage corporum viae, quo plus caedis fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장2)
sed plurima strages ad septimum ab urbe lapidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장3)
ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa cum hostium strage et ad extremum moriens servaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장10)
lateque cladem intulisset ni duo milites praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, vincla ac libramenta tormentorum abscidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장5)
pondera saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum strage.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장9)
Germani multa cum strage nostrorum navem abripiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장4)
una quasi priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 4:2)
nam et uicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus uictor redit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:2)
coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 1:2)
post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et barbarorum incursionibus et principum discordia inquietam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 1:3)
Tum vero similis ruinae strages erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION