라틴어 문장 검색

Rana studet mergi, sed mus emergit et obstat Naufragio.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:10)
Non sit qui studeat, quia maior, obesse minori, Cum bene maiori possit obesse minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:6)
nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.
(아풀레이우스, 변명 13:5)
ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare.
(아풀레이우스, 변명 15:12)
sed puerorum auus inuitam eam conciliare studebat in ceterum filio suo Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat;
(아풀레이우스, 변명 66:3)
uenit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam elaboratu mirandus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:19)
Nec ille tantillum conterritus salutique studens eius quem in suam receperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum hortulanum contendit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:6)
student, instant, vigilant nec laborant parum
(ARCHIPOETA, IV39)
cum sua gentiles studeant figmenta poetae grandisonis pompare modis, tragicoque boatu ridiculove Getae seu qualibet arte canendi saeva nefandarum renovent contagia rerum, et scelerum monumenta canant, rituque magistro plurima Niliacis tradant mendacia biblis:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 3:1)
Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:6)
Sed, cum nullum locum vacuum in eodem libello reperirem, in quo tale testimonium scribere possem -- erat enim omnino multis ex causis refertus -- aliquantisper distuli, et maxime quia tam elegans regis ingenium ad maiorem divinorum testimoniorum scientiam provocare studebam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:4)
Nam primo illo testimonio scripto, confestim legere et in Saxonica lingua interpretari, atque inde perplures instituere studuit, ac veluti de illo felici latrone cautum est, Dominum Iesum Christum, Dominum suum, immoque omnium, iuxta se in venerabili sanctae Crucis patibulo pendentem cognoscente;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:1)
Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:2)
ideo diversi generis monachos in eodem monasterio congregare studuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:3)
Sed ille ut solito ac semper acris ingenio et, ut audivimus de eo a quibusdam referentibus, bellicosae artis non expers, si in meliori disciplina non studeret, statim ut sonitus latronum audivit, priusquam videret, insurgens acriter in eos, antequam vulneratur, et vociferans, quantum poterat reluctabatur, inclamitans daemones esse et non homines;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION