라틴어 문장 검색

Quum igitur super hoc negotio longa esset utrinque assertione certatum, in arbitrio Campaniae comitissae conveniunt, quae hoc quidem certamen tali iudicio definivit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:5)
Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:6)
Huic quidem negotio taliter regina respondit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 24:5)
Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:2)
Immo nemini largiri et omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac quoque regula non excipitur ulla quoque regina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:3)
Inconstans etiam mulier regulariter invenitur, quia nulla mulier tanta super aliquo negotio soliditate firmatur, cuius fides modica suasione cuiusque non efficiatur in brevi spatio alterata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:1)
Mulier praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola sapientis patenter verba demonstrant, qui ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:3)
Omitte tandem triste negotium Gravesque curas, heu nimium pius!
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:3)
Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:4)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:2)
Nullarum denique partium studio addicti delectum hunc confecimus:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:1)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Belli ardent studio Pygmaei, et lumine saevo Suspiciunt hostem;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:5)
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION