라틴어 문장 검색

spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI52)
Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 61:1)
Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 9:1)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 13:2)
Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius magisque e re publica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 21:2)
Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 22:5)
Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:6)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
285 Dum ii colloquuntur inter se, intrat Marcia, quam Cato sibi nuptam, olim Hortensio cesserat;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권9)
Nam Latio iam nupta duci est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:18)
Quod si cadaver exigis tuum scalpi, Sternatur Acori de triclinio lectus, Talassionem qui tuum decet solus, Ustorque taedas praeferat novae nuptae:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII9)
Vilica vel duri conpressa est nupta coloni, Incaluit quotiens saucia vena mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI5)
Omnes Sulpiciam legant mariti, Uni qui cupiunt placere nuptae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV2)
Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro, Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII9)

SEARCH

MENU NAVIGATION