라틴어 문장 검색

suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장14)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi, te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis obsequiis natura meis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:196)
sic patiens animus per tanta negotia liber emergit similisque sui, iustique tenorem flectere non odium cogit, non gratia suadet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:109)
novitas audere priori suadebat cautumque dabant exempla sequentem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:35)
proclivior usus in peiora datur suadetque licentia luxum inlecebrisque effrena favet.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:145)
hinc publica commoda suadent, hinc metus invidiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:114)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet communesque sequi leges iniustaque numquam largiri sociis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:44)
quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:2)
Colles pinguis soli peracta satione trimestriummense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- bit, Februario statim proscindendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:1)
Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:1)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION