라틴어 문장 검색

" Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingeniumtuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:24)
Ingenium facit ingenuum cultura laboris, Cui studium parat assiduum diadema decoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:25)
Mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:9)
Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:16)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:18)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:12)
Etenim quia verum decorem naturae habere non potest, adulterinis fucis affectatae pulchritudinis lenocinatur speciem, non veritatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:4)
Adulterina est, fucis illita, nequaquam vero ac sincero fulgens decore.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:21)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:11)
cujus dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 1:2)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION