라틴어 문장 검색

accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:2)
Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:1)
primum Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro eius eximia suavitate debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 234:3)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)
itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:2)
qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:2)
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:2)
'Ego vero,' inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano, quam de ipsis facetiis disputari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:1)
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 218:2)
Verum tamen, ut dicis, Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici vidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:1)
" Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:1)
Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:4)
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:1)
Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION