라틴어 문장 검색

Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiae somnia.
(세네카, 행복론, Liber VII 57:3)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
monstra superavit prius quam nosse posset, gemina cristati caput angues ferebant ora, quos contra obvius reptabat infans igneos serpentium oculos remisso lumine ac placido intuens;
(세네카, Hercules Furens 3:8)
Pavefactus infans igneo vultu patris perit ante vulnus, spiritum eripuit timor.
(세네카, Hercules Furens 15:6)
at ille voltus ignea torquens face imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:20)
minora meritis patiar - ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus [interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus,] hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit;
(세네카, 메데아 8:17)
telum deposuit Iuppiter igneum oditque Baccho veniente fulmen.
(세네카, 오이디푸스 6:52)
per Styga, per amnes igneos amens sequar.
(세네카, 파이드라 16:32)
graviora vidi, quae pati clausos iubet Phlegethon nocentes igneo cingens vado:
(세네카, 파이드라 17:13)
de monte tellus igneos volvens globos,
(세네카, Phoenissae 320:1)
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
(세네카, Thyestes 76:1)
Phlegethon harenas igneus totas agens
(세네카, Thyestes 1040:1)
ventusque raras igneus nubes ferat?
(세네카, Thyestes 112:1)
qua cum percaluit sanguis et igneis
(세네카, Thyestes 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION