라틴어 문장 검색

Cave subita aliqua mutatione in regiminis parte quapiam principali.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:8)
Nemo enim ita subito evehitur ac occassione errorum alterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 1:7)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장23)
Uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:8)
An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:23)
Stupetque subitis mobile uulgus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 20:1)
nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:14)
Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:18)
Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:2)
Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:4)
Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:2)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION