라틴어 문장 검색

ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 112:5)
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
Si inveniatur in aliqua historia fide digna, fuisse cometam aliquem vel sublimiorem vel humiliorem qui non rotaverit cum consensu manifesto (licet admodum irregulariter) motus diurni, sed potius rotaverit in contrarium coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:2)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
Quanto enim basis flammae est latior, tanto vertex sublimior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:3)
Certe viri potestatibus sublimes ipsi sibi ignoti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:16)
religio, negotia reipublicae, personae sublimes, privatorum negotia maioris momenti, denique casus omnis miserabilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:10)
Tertium eorum qui sublimius nimium efferuntur et magnanimitate praediti sunt supra quam aetas provectior ferre valeat, qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita praedicat, ultima primis cedebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:39)
Coniungi autum volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio frontis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:4)
Virtutes minores ab iis extorquent, mediae admirationem quandem vel stuporem illis incutiunt, sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus non veniunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:5)
Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi.
(불가타 성경, 미카서, 4장1)
Prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 19:1)
In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 14:1)
Primum autem principium, de quo sermo factus est, est deus gloriosus et sublimis, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION