라틴어 문장 검색

et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim dissupatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 219:1)
has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et inbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 497:1)
quod postquam, sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 232:2)
eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:2)
itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 534:1)
aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 40:1)
a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres assuetos ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 159:2)
Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 550:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION