라틴어 문장 검색

veterani Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus stipendia expleverant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장3)
quos quid antiquis potius temporibus adscribatis quam nostris, non video.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 1:2)
Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:2)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
quamvis indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장3)
neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 3:2)
subscripsere quidam Luci Bruti statuae:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 3:2)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
nam et Pinarium equitem R., cum contionante se admissa turba paganorum apud milites subscribere quaedam animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram confodi imperauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:2)
nam et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:4)
cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:2)
instanti saepius, ut ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se condicione adlecturum, quam si pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:2)
decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia subscribens rationem se purgare dicebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 2:2)
Antium coloniam deduxit ascriptis ueteranis e praetorio additisque per domicilii translationem ditissimis primipilarium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 9장 1:5)
et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admoneretur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION