라틴어 문장 검색

Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illa et liberaverunt regem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장48)
Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장61)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장8)
Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장3)
Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장4)
Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장6)
et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장33)
et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장3)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장6)
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장9)
Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장7)
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장4)
Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장4)
Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION