라틴어 문장 검색

fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
liberam succincta ferro pestis urgebat fidem;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.18)
"video futurum principem quandoque, qui servus Dei taetris sacrorum sordibus servire Romam non sinat, qui templa claudat vectibus, valvas eburnas obstruat, nefasta damnet limina, obdens aenos pessulos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.146)
"aquila ex eburna sumit adrogantiam gestator eius ac superbit beluae inflatus osse, cui figura est alitis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.153)
"tum quod Dianam molle succinctam vident, venantis arcum pertimescunt virginis;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1111)
exim gramineo in campo concurrere prompta virgo Pudicitia speciosis fulget in armis, quam patrias succincta faces Sodomita Libido adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 16)
Ac prior, "Heus" inquit "iuvenes, monstrate mearum vidistis si quam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, aut spumantis apri cursum clamore prementem."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:5)
stat ferrea turris ad auras, Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, vestibulum exsomnis servat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare verbera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:3)
Nec non Threcius longa cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum, iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:5)
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis, portaque emittit eburna, ille viam secat ad naves sociosque revisit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 33:3)
Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 10:6)
umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:34)
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:1)
aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:4)
Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION