라틴어 문장 검색

adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI26)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X102)
Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 21:4)
Postremo quae cumque dies naturaque rebus paulatim tribuit moderatim crescere cogens, nulla potest oculorum acies contenta tueri, nec porro quae cumque aevo macieque senescunt, nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa quid quoque amittant in tempore cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:26)
illa senescere, at haec contra florescere cogunt, nec remorantur ibi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:4)
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:1)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:13)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION