라틴어 문장 검색

cum alterius ingenium, fama prius deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 565:1)
ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 501:1)
absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 385:1)
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:2)
motae autem eorum mentes sunt non primum cum de vita imperatoris dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et non nihil quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 358:1)
nihil est praedae praedatoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 510)

SEARCH

MENU NAVIGATION