라틴어 문장 검색

Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:10)
meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:1)
Similemne putas C. Laelii unum consulatum fuisse, et eum quidem cum repulsa (si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus [a bono consule] potius quam ille [a bono populo] repulsam fert) - sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:2)
Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:19)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
Esse autem tibi centum milium censum, satis indicat quod apud nos decurio es.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:1)
Igitur ut te non decurione solum verum etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates trecenta milia nummum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 2:2)
Sic candidatum me suffragio ornavit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:2)
meo suffragio pervenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, vereor ne decepisse Caesarem videar.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 2:2)
Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 3:1)
Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:1)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur vocalissimus aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:4)
Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION