라틴어 문장 검색

at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장2)
ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam fructum constantis amicitiae laturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장2)
neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)
nam hunc tuum sermonem saepe excepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae neminem hoc tempore oratorem esse contenderes, eo, credo, audacius, quod malignitatis opinionem non verebaris, cum eam gloriam, quam tibi alii concedunt, ipse tibi denegares.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 1:3)
si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 2:1)
non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장2)
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:2)
admissis a prioribus principibus honores denegauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:2)
tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 14:4)
Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 3:2)
Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 9:2)
illis placidi sermonis Iason suggerit adfatus turbataque pectora mulcet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 321:2)
colle per angustae Lesbos freta suggerit Helles.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 9:1)
'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato suggere nunc animamque parem, si fata peroso
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 304:1)
saepe suas misero promittere destinat artes denegat atque una potius decernit in hora
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION