라틴어 문장 검색

Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava sibi multa suggerere ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:1)
Quid ista sacri signa terrifici ferant exprome:
(세네카, 오이디푸스 6:1)
Etsi ipse vultus flebiles praefert notas, exprome cuius capite placemus deos.
(세네카, 오이디푸스 7:1)
expromat aliquis, luctus et lacrimae et dolor, in limine ipso maesta lamentatio?
(세네카, 파이드라 12:8)
quin ense viduas dexteram atque animum mihi restituis et te quicquid e vita fugat expromis?
(세네카, 파이드라 12:22)
nunc, nunc viles exprome, dolor.
(세네카, Troades 111:1)
exprome et unum hoc deme nostris cladibus falli:
(세네카, Troades 963:1)
hos suggerit illis nutrix plaga iocos, pueri venatibus apti lustra feris vacuant, rapto ditata iuventus iura colit gladii, consummatamque senectam non ferro finire pudet:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
nam cum me partium seditiones studia varietates in diversa raptarent, sic dictandi mihi materiam suggerebat iniuria, quod tempus occupatio subtrahebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:2)
dehinc tangere ramo pectora et has visus fatorum expromere voces:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권35)
"arbiter hos dura versat Cortynius urna vera minis poscens adigitque expromere vitas usque retro et tandem poenarum lucra fateri, quid tibi monstra Erebi, Scyllas et inane furentes Centauros solidoque intorta adamante Gigantum vincula et angustam centeni Aegaeonis umbram?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권223)
"ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne, Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas, et sulco Peteona domant refluumque meatu Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권163)
talis medios aufertur in hostes certus et ipse necis, vires fiducia leti suggerit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권341)
alias nova suggere vires, Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo, fatalem populis ultro poscentibus horam admovet atra dies, Stygiisque emissa tenebris Mors fruitur caelo bellatoremque volando campum operit nigroque viros invitat hiatu, nil vulgare legens, sed quae dignissima vita funera, praecipuos annis animisque cruento ungue notat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권159)

SEARCH

MENU NAVIGATION