라틴어 문장 검색

denique require in supradicto vitae prioris gratiam potentiam diuturnitatem eque diverso principatus paulo amplius quam bimenstris originem turbinem finem:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:1)
magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit, huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 4:2)
"quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:6)
namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loquacior, si minus, Amyclis ipsis taciturnior ero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:5)
Exigis, domine fili, ut epistularum priorum limite irrupto stilus noster in ulteriora procurrat, numeri supradicti privilegio non contentus includi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:1)
"nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam memoria concludat."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:11)
Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 4:1)
nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 446:1)
Eo anno hiemps longissima, et supradicti reges iterum secretum colloquium in supradicta insula habuerunt penes Confluentiam, vastantes omnia quae in circuitu erant.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:3)
et duo filii supradicti domni Caroli regis uncti sunt in regem a supradicto pontifice, hi sunt domnus Pippinus et domnus Hludowicus reges, domnus Pippinus rex in Italiam et domnus Hludowicus rex in Aquitaniam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:2)
Et coniugens se supradictus dux in praesentiam piissimi regis ad Wormatiam civitatem, ibi renovans sacramenta et dans duodecim obsides electos, ut omnia conservaret, quicquid domno Pippino regi iureiurando promiserat in causa supradicti domni Caroli regis vel fidelium suorum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION