라틴어 문장 검색

Non divos specialibus faventes agris, urbibus insulisque canto, Saturnum Latio Iovemque Cretae Iunonemque Samo Rhodoque Solem, Hennae Persephonen, Minervam Hymetto, Vulcanum Liparae, Papho Dionen, Argis Persea, Lampsaco Priapum, Thebis Euhion Ilioque Vestam, Thymbrae Delion, Arcadem Lycaeo, Martem Thracibus ac Scythis Dianam, quos fecere deos dicata templa, tus, sal, far, mola vel superfluarum consecratio caerimoniarum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem30)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
De quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicauerint;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:5)
qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines, qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros crederent, multaque in eam partem probabiliter est argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 347:1)
insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter - manifesta enim res erat - defensum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 507:2)
Neque enim bonum esse poterit quod superfluum sit. Superfluus autem alius vel creator esset vel rector, si unus ad omnia aeque sufficiat ut plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:17)
Et cum omnis talis assumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION