라틴어 문장 검색

Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore perterriti coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pavore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:9)
attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:12)
Et Saxones perterriti omnes ad locum, ubi Lippia consurgit, venientes ex omni parte et reddiderunt patriam per wadium omnes manibus eorum et spoponderunt se esse christianos et sub dicione domni Caroli regis et Francorum subdiderunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:3)
et timore perterritus non fuit ausus per semet ipsum faciem domni regis Caroli videre.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:8)
Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:6)
Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:5)
Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:9)
Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:3)
sed superveniente Lothario ultra Renum flumen, vix sine bello discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:8)
"tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:42)
"His dictis perterritus tentare fortunam aggredior:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:86)
"Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditorum secum recensens, non difficulter assensus, ut ex arbitrio nostro caveam locaremus facile permisit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:59)
"talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:16)
"Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION