라틴어 문장 검색

nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
nam situs gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent ac redintegrant legentium animum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장5)
et studiis diversis apud principem certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장2)
se fidem interim, donec vita suppeditet, retenturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장4)
Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumentariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque prodiderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere afuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장1)
et novissimo quoque momento suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장9)
ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 6:1)
neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium artium varietatem complecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 3:3)
admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:1)
quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장11)
ipsi Publio neque animus in periculis neque oratio suppeditavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장12)
nec illi, quamquam ad omne facinus durato, verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장6)
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:2)
in quo fortunae varietas est animadversa.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:2)
itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, ut ostendimus, paulo ante opem tulerat (tanta varietas iis temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo), habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION