라틴어 문장 검색

Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
Dum numerum miror, totidem, pater optime dixi, tu mihi da cives et inania moenia supple.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:3)
Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia”,quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:2)
perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni, quem tibi supplendum Deus et genitoris amica servavit pietas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2382)
"quod dent aevo, suppleat crudelitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.23)
remigium supplet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 19:4)
at tu, si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS24)
qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 161:1)
sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur et omissa supplere, effusa substringere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 205:4)
quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 110:3)
Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique omnibus modis festinare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장4)
postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장5)
Ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia uulgi amissurus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장7)
si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:6)
Indignatur exsul aliquid sibi deesse, eum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum omnibus illis quod deerat ideo honestius supple- tum sit, quia defuerat ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION