라틴어 문장 검색

His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:6)
Quid inquit Lichas attinuit supplices radere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:24)
Faceres si causa mea, Gratum esset et dedissem veniam supplici.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo4)
Aquila ut periclo mortis eriperet suos Incolumes natos supplex vulpi tradidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.6)
At ille supplex:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.4)
Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 742)
Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi, Oscula ne nobis deteriora daret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 532)
Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:525)
postibus et durae supplex blandire puellae, et capiti demptas in fore pone rosas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 67:2)
tu quoque, conveniens ingenti nupta marito, accipe non dura supplicis aure preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 820)
hoc tecum commune deo est, quod uterque rogati supplicibus vestris ferre soletis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 99)
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, in quorum numero me, precor, esse velis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 334)

SEARCH

MENU NAVIGATION