라틴어 문장 검색

Asperat in medio dampna dolore pudor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:7)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
Nuda latet, sociosque fugit, minuique pudorem Sic putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:4)
pudor enim ueluti uestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur.
(아풀레이우스, 변명 3:3)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum?
(아풀레이우스, 변명 9:5)
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 27:1)
nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio.
(아풀레이우스, 변명 30:6)
neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.
(아풀레이우스, 변명 33:4)
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est.
(아풀레이우스, 변명 44:1)
nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(아풀레이우스, 변명 52:5)
Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
(아풀레이우스, 변명 55:1)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat?
(아풀레이우스, 변명 60:5)
en ultro augeo magiae suspicionem:
(아풀레이우스, 변명 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION