라틴어 문장 검색

At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:5)
nihilominus hoc subest fraudis, quod syllogismus ex propositionibus constet, propistiones ex verbis, verba autem notionum tesserae et signa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:7)
Itaque si notiones ipsae mentis (quae verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structurae ac fabricae basis) male ac temere a rebus abstractae, et vagae, nec satis definitae et circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:8)
Rejicimus igitur syllogismum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:9)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
Atque hujusmodi sunt ea quae ad lumen ipsum naturae ejusque accensionem et immissionem paramus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:9)
Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui praeberi probam et praeparatam, censemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:3)
Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:8)
Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
Quarum prima hujusmodi est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:2)
Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 29:1)
Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesserae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:1)
At multo major est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quae educit syllogismus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:3)
Quae adhuc inventa sunt in scientiis, ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus fere subjaceant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION